BevezetőGyűjteményekKéptárKeresés
Régi magyar könyvek (1500-1711) » Veszprémi históriás colligatuma       
173

THRENOS.

Siccine praecipiti labuntur cuncta recessu?
    Siccine sint quae stent nulla creata diu?
Siccine res hominum, sors tristibus aspera fatis
    Ludit, & est misero semper iniqua gregi?
Siccine nulla quies miseris mortalibus? & sit
    Quod doleant? finis nulla laboris erit?
Haec sibi quid facies rerum, quid tanta malorum
    Agmina? quid tandem fata severa volunt.
Scilicet in tanta Pannonia nostra ruina?
    Quod doleat prorsus possit habere nihil;
Sic nisi sors patriae praecideret invida nervos,
    Sic nisi magnanimos tolleret illa viros.
Quae mala quas pestes Hunnis exciverit oris,
    Vique doloque scelus Bullipeta ille Draco;
Horrida testantur funestae incendia flammae,
    Hoc testantur idem nunc fera bella quoque:
Hoc & spumantes Istrini vorticis undae,
    Sangvine, & accensis messibus almus ager.
Neve trucum his reris summam constare malorum
    Quae patimur, libet hinc asperiora queri.
Asperiora queri libet, & crudelia fata
    Pannoniae incultis enumerare modis.
Quid? quod & atra fames passim jam forte querelas
    Excitat, heu summi poena tremenda Dei.
Multos, queis tauri & fuerant queis mille balantes
    Spectamus querula voce rogare cibos.
Aspiceres multos, multa olim messe superbos
    Agricolas tolerent, quod sine pane famem.
Hinc alii dapibus foedis jejunia tollunt,
    Paupertate novos inveniente cibos.