BevezetőGyűjteményekKéptárKeresés
Régi magyar könyvek (1500-1711) » Veszprémi históriás colligatuma       
174

His similes Phariam Memphim resonasse tumultus
    Crediderim, premeret cum sua rura fames.
Saepius & pestis (quam vel viciata veneno
    Aura, putrefactus vel mage sangvis alit)
Non miserata truci vastat, secat omnia falce
    Hanc cum terribilis miserit ira dei.
Haec est illa lues, quae nullo flectitur auro,
    Quae facit ut plangat pignora rapta parens.
Quae facit ut thalamus viduetur conjuge; plangat
    Prudentes cives urbs, aciesque Duces.
Quis numerare queat tantas ex ordine clades,
        Quantas heu quoties Hunnica terra tulit?
Et licet admissae tam crimina dura luamus.
    Culpae, tamque malis nostra prematur humus:
Quis tamen est sceleris pudeat quem (triste!) profani?
    Quem segnem in rebus poenitet esse sacris?
Quem vitiis tandem dolet indulsisse nefandis?
    Vivendi studium cui bene majus adest?
Quondam fata suos faciles habuere precantes,
    Nostra sed exanguis corpora torpor habet.
Nec facile invenies multis e millibus unum,
    Qui precibus superis posse placere putet.
Hinc est cur tetricum experiamur saepe tonantem
    Hinc, nova quod saepius causa doloris adest.
Causa doloris ad est & nunc; o tristia fata!
    Et duros quaestus flabra proterva ferunt:
Bathoreae decus, Ille, domus & maximus Heros,
    Nam Stephanus proprium fertur obisse diem.
Fertur, & én totum bacchatur fama per orbem,
    Fama procax diri nuncia saepe mali.
Heu quae nam subitis horrescit turgida nymbis
    Tempestas? furiunt & sine fine noti?
Fallor? an haec fuerint certissima signa, diei,
    Cum nebulis Phoebus conderet ipse jubar.