BevezetőGyűjteményekKéptárKeresés
Régi magyar könyvek (1500-1711) » Veszprémi históriás colligatuma       

Serenissimo Principi ac Domino, Dn. Stephano,
Dei gratia, Hungariae & Transylvaniae Principi,
ac Syculorum Comiti, &c. Domino
suo Clementissimo.

Gratiam & pacem a Deo Patre per Iesum Christum Dominum nostrum, Amen.

Plena solatii est & esse debet omni- bus piis, variis subinde telis incon- stantis fortunae in hac vita exposi- tis, sententia illa Regis & Prophetae Davidis quae continetur Psalm. 112. In memoria perpetua est justus. Eos intelligens, qui fide in Christum remissionem peccatorum as- secuti, propter eundem justi censentur, non quod ab omni labe peccati immunes essent: quemadmo- dum idem Propheta hoc ipsum luculenter explicat Psalm. 32. inquiens: Beati quorum remissae sunt iniquitates, & quorum tecta sunt peccata. Beatus homo cui non imputat Iehova iniquitatem, & cu- jus Spiritui non inest dolus. Huiusmodi justorum memoriam affirmat Propheta durare in aeternum. Innuens eo, talium optime de Ecclesia Christi & respublica meritorum memoriam non tantum De- um, sed etiam homines retinere debere in vita & post mortem. Nam quo ad Deum certum est ipsum nunquam oblivisci posse justorum; Cum nomi- na eorum scripta sint in coelis. In libro vitae, quin