Serenissimo Principi ac Domino, Dn. Stephano,
Dei
gratia, Hungariae & Transylvaniae Principi,
ac Syculorum
Comiti, &c. Domino
suo Clementissimo.
Gratiam & pacem a Deo Patre per Iesum Christum Dominum nostrum,
Amen.
Plena solatii est
& esse debet omni- bus piis, variis subinde telis incon- stantis
fortunae in hac vita exposi- tis, sententia illa Regis &
Prophetae Davidis quae continetur
Psalm. 112. In memoria perpetua est justus. Eos intelligens,
qui fide in Christum remissionem peccatorum as- secuti, propter
eundem justi censentur, non quod ab omni labe peccati immunes essent:
quemadmo- dum idem Propheta hoc ipsum luculenter explicat Psalm. 32.
inquiens: Beati quorum remissae sunt iniquitates, & quorum tecta
sunt peccata. Beatus homo cui non imputat Iehova iniquitatem, &
cu- jus Spiritui non inest dolus. Huiusmodi justorum memoriam
affirmat Propheta durare in aeternum. Innuens eo, talium optime de
Ecclesia Christi & respublica meritorum memoriam non tantum De-
um, sed etiam homines retinere debere in vita & post mortem. Nam
quo ad Deum certum est ipsum nunquam oblivisci posse justorum; Cum
nomi- na eorum scripta sint in
coelis. In libro vitae, quin