BevezetőGyűjteményekKéptárKeresés
Régi magyar könyvek (1500-1711) » Veszprémi históriás colligatuma       

imo in manibus Dei sculpta,[1] etiamsi videantur hominibus excisi ex terra viventium, quasi Deus non amplius recordetur ipsorum:[2] Tamen ipse novit & custodit omnia etiam ossa ipsorum, adeo diligenter, ut unum ex illis non possit perire; quae suo tempore producta, compingit vicissim in unum, & apertis sepulchris justorum,[3] educet eos inde vivos, aeternaque laetitia & gloria donabit. Vult autem Psaltes etiam homines retinere memoriam justorum.[4] Quorum locus etsi non appareat amplius, ut ait Iob: & requiescant a laboribus suis, tamen opera ipsorum oportet sequi illos, ut Iohannes testatur Apoc. 4. Et cogunt homines longe honorificentius meminisse ipsorum post mortem, cum animadverterint tum demum sua bona, dum quae in manibus habuissent,[5] amiserint, teste Salamone. Quod autem psaltes loco citato in genere de omibus justis pronunciavit, id vere referri posse ad beatae memoriae, pie ac sancte in Christo defunctum Illustrem Heroem ac Spectabilem Comitem & Dominum, Dominum Stephanum de Bathor, nutritorem Ecclesiae Christi, & Patronum nostrum benignissimum, nemo est cui vita eius perspecta fuerit, qui negare ausit.[6] Etsi enim ipse quoque respectu naturalis sui ortus aeque ut alii homines in iniquitatibus conceptus, & in peccatis natus fuerit, (nam ut Sapient. 3. legitur: Unus est omnium ingressus in hanc vitam, & par exitus, reges & subditi, Domini

[1] Luc. 10. Phil. 4. Esa. 49.

[2] Item 53.

[3] Ezech. 37.

[4] Iob. 7.

[5] Proverb. 20.

[6] Psal. 51