BevezetőGyűjteményekKéptárKeresés
Régi magyar könyvek (1500-1711) » Veszprémi históriás colligatuma       

Definitio haec causalis est, constat enim genere & enumeratione principalium causarum, efficientis, formalis & finalis. Sicut autem in omni sacramento mutua est relatio signi & signati: ita etiam coena Domini relative intelligitur ac ducit originem ex actione. Fundamentum eius est sacra actio constans pane & vino. Terminus est corpus & sanguis Christi. Relatio est ordinatio sacri huius mysterii ad κοινωνίαν corporis Christi, ut nempe memoria mortis eius cunctis seculis recolatur.

V.

In definitione elementa panis & vini dicimus esse signa externa & visibilia, quorum natura etiam in ipsa actione non mutatur, sed eadem quae ante actionem fuit manet, addita autem sunt haec elementa propter quandam cognationem corporis & saguinis: sicut enim elementum panis nostra corpora alit, confortat & vegetat, vinumque exhilarat, ita corpus & sanguis Christi seu beneficia ipsius corpore & sanguine parta, nosper fidem alunt, confortant & exhilarant. Elementa autem ipsa extra usum a Christo institutum nullam Sacramenti rationem habent.

VI.

Praeterea quod additur sumitur verum corpus & verus sanguis Domini, intelligatur non de corporali manducatione quae est oris, sed de fidei manducatione, quae est effectus Spiritus sancti, atque hoc pacto praesentiam corpcoris Christi in coena adesse fatemur, sed eam quam quidam affirmant, manu videlicet ministri porrigi sub