BevezetőGyűjteményekKéptárKeresés
Régi magyar könyvek (1500-1711) » Veszprémi históriás colligatuma       

THESES.

DE COENA DOMINI

I.

Postquam nos Deus per baptismum Cives Ecclesiae suae fecit ac regeneravit, promisit etiam se immensa sua bonitate semper nobis affuturum et certo daturum remissionem peccatorum, iustitiam & vitam aeternam propter Christum. Quam promissionem postea ipse Filius Dei sanguine suo confirmavit et pignus exhibuit, quo certiores omnium promissionum patris et redem[p]tionis filii redderemur.

II.

Pignus hoc ad promissionis et redemptionis confirmationem exhibitum, varias postea appellaciones recepit: Alias enim vocatur Coena Domini a tempore instituti huius sacramenti. Alias Sinaxis a congregatione, quod sit nervus publici congressus in Ecclesia: alias mensa domini, alias κοινωνία, Item fractio panis, Novum Testamentum, Sacrificium, εύχαρις[τ]ία &c. de quibus in scriptis Ecclesiasticis videre est.

III.

Est itaque Coena Domini actio sacra a Filio Dei instituta, in qua sum[p]to pane & vino summitur a fidelibus, verum Corpus & verus sanguis Domini nostri Iesu Christi; ut hoc pignore utentes certi sint & fidem suam obsignent de gratia Dei, de remissione peccatorum, de iustitia, salute & vita aeterna morte Christi acquisita.

IV.