THESES.
DE COENA DOMINI
I.
Postquam nos Deus per
baptismum Cives Ecclesiae suae fecit ac regeneravit, promisit etiam
se immensa sua bonitate semper nobis affuturum et certo daturum
remissionem peccatorum, iustitiam & vitam aeternam propter
Christum. Quam promissionem postea ipse Filius Dei sanguine suo
confirmavit et pignus exhibuit, quo certiores omnium promissionum
patris et redem[p]tionis filii redderemur.
II.
Pignus hoc ad promissionis et redemptionis
confirmationem exhibitum, varias postea appellaciones recepit: Alias
enim vocatur Coena Domini a tempore instituti huius sacramenti. Alias
Sinaxis a congregatione, quod sit nervus publici congressus in
Ecclesia: alias mensa domini, alias κοινωνία,
Item fractio panis, Novum Testamentum,
Sacrificium, εύχαρις[τ]ία
&c. de quibus in scriptis Ecclesiasticis videre est.
III.
Est itaque
Coena Domini actio sacra a Filio Dei instituta, in qua sum[p]to pane
& vino summitur a fidelibus, verum Corpus & verus sanguis
Domini nostri Iesu Christi; ut hoc pignore utentes certi sint &
fidem suam obsignent de gratia Dei, de remissione peccatorum, de
iustitia, salute & vita aeterna morte Christi acquisita.
IV.