BevezetőGyűjteményekKéptárKeresés
Régi magyar könyvek (1500-1711) » Veszprémi históriás colligatuma       

pane verum corpus & sub vino verum sanguinem Christi dignis & indignis improbamus & detestamur.

VII.

Duplex est ergo manducatio corporis Christi, una est signorum, quae fit ministerio oris, Haec alias vocatur sacramentalis, & est communis piis & impiis & haec neminem iustificat. Altera est signatorum id est omnium bonorum Christi sacrificio partorum.. Haec alias vocatur Spiritualis & coelestis, & fit tantum per solam fidem in promissione, & est tantum piorum. De hac manducatione hoc loco loquimur.

VIII.

Est autem spiritualis manducatio, Christum vera fide in promissione cum sua carne & bonis omnibus, Spiritus sancti ope appraehendere, ut tanquam ex fon te vivo salutem, iustitiam & vitam de Christo hauriamus & applicemus animae nostrae. Sicut enim palmites a vite & membra à capite naturaliter & realiter vitam & vigorem accipiunt: ita pii per Spiritus Sancti operationem fide Christo insiti accipiunt ab eo vitam spiritualem, remissionem peccatorum, iustitiam, salu-
tem & vitam aeternam.

IX.

Sciendum est autem ad integritatem huius Sacramenti coenae Dominicae semper tria haec necessario requiri.Primum elementa ipsa, deinde verba promissionis.Tertio legitimum usum iuxta institutionem Christi.

X.

Quia vero in hac materia praecipua quaestio est de