BevezetőGyűjteményekKéptárKeresés
Régi magyar könyvek (1500-1711) » Veszprémi históriás colligatuma       

la percipimus omnia Christi beneficia, sacrificio corporis eius nobis parta. III. In vera ac seria poenitentia. IIII. In vera Christi ac proximi dilectione &c.

XVI.

Digne utuntur hac coena I. qui suam indignitatem agnoscentes ad misericordiam Dei confugiunt, & sibi per Christum remitti peccata petunt. II. qui in Christum Iesum credunt, serio poenitentiam agunt, proximos suos diligunt, & debitum obsequium Deo in omnibus praestant.

XVII.

Pugnánt cum coena Domini primum Papistae, qui affirmant post consecrationem substantiam panis & vini non manere eandem, sed mutari in verum & substantiale corpus Christi. Quique mutilant hoc sacramentum adimentes laicis alteram elementi partem. Errant etiam in eò quòd extra usum á Christo institutum, panem pixidi inclusum circumgestant & iubent adorare, contra manifesta scripturae testimonia &c.

XVIII.

Errant praeterae illi quoque qui corpus Christi coelo detrahunt & eidem ubiquitatem Eutychiano more affingunt, contra proprietatem naturae humanae & contra manifestum fidei articulum: Ascendit ad coelos &c. Ittem affirmantes verba Coenae nudè, simpliciter & absque figura esse intelligenda.

Georgius Gönci Pastor
& senior Ecclesiae De-
brecien: ac Superatten-
dens fratrum nomine reli-
quorum D. Seniorum.