BevezetőGyűjteményekKéptárKeresés
Régi magyar könyvek (1500-1711) » Veszprémi históriás colligatuma       

Hunc ergo cibum non nisi fide edimus & hunc potum non nisi fide bibimus Ioan. 6. v. 35. Corpus enim Christi non manducatur ore corporis, nec in pane coenae continetur, similiter & sanguis Christi, quia supra omnes coelos ascendit ubi etiam contineri debet usque ad diem iudicii iuxta Symbolum fidei: unde venturus est iudicare &c.

XIII.

Porro fide edere carnem Christi & fide bibere sanguinem Christi est certo & firmiter credere promossioni divinae, quae testatur carnem Christi pro nobis esse crucifixam, & sanginem Christi pro nobis esse effusum in remissionem peccatorum.

XIV.

Causae finales Coenae Domini sunt I. ut sit signum foederis Dei in Christo de nostri reconciliatione. Heb. 10. v. 28. & 29. & 13. v. 2o. II. ut mortem Christi nobis in me moriam revocet & beneficiorum ipsius nos certos reddat. III. Ut sit testimonium remissionis peccatorum nostrorum. IIII. ut fidem nostram de veritate promissionum divinarum in Christo confirmet. V. ut Christo nos fortius uniat & vitam spiritualem in eo foveat & perpetuo conservet &c. VI. ut sit Symbolum & vinculum fraternae dilectionis. VII. Vt sit exercitium gratiarum actionis. VIII. ut sit Symbolum professionis nostrae ab impiis nos discernens &c.

XV.

Hac Coena Domini debemus uti cum praeiudicio & nostri probatione ut Apost. monet I. Cor. II. quae probatio consistit I. in vera intelligentia Christianae religionis seu praecipuorum articulorum fidei nostrae, cum vero sensu & vsu coenae Domini. II. In vera fide qua so-