BevezetőGyűjteményekKéptárKeresés
Régi magyar könyvek (1500-1711) » Veszprémi históriás colligatuma       
184

Pectoris nostri dolor én patescit
Morte Patroni, ducis atque clari,
Turba Musarum quoque luget omnis
            Versibus aegris.
Ergo jam vasti bone Rector orbis,
Suspice Herois patriae benigni
Spiritum, semper tueare & ipsum
            Flamine sacro.

Stephanus P. Pankotai

MELPHOMENE

Tetricis heus feriens pectora palmis
    Genus Hunnum, lachrymas excipe tristes:
    Quoniam decidit ardens Patriae stella ruentis.

Moesta Hungaria respondet.

Meritos o utinam fundere fletus
    Ego nossem vario plangere vultu:
    Animus cur per acerbus gemat, exponerem abunde.
Radiantis sapiens Rector olympi
    Dederat lumina faltem mihi bina,
    Quibus orbem peracute speculabar spatiosum.
Lachesis sed fera, cum stamina Clotho
    Resecasset, subito cuspide fusi
    Aciem luminis udi (dolor heu) eruit unam;
Iacet én jam, recubans Stannea in urna
    Decus amplum patriae, fautor egenum,
    Pia mens, atque mei perpetuus pectoris angor.
Fleat omnis populos nunc, fleat oro,
    Ager almus fleat, & sidera plangant,
    Habitum fletibus aptum exhibeat quodlibet astrum.