BevezetőGyűjteményekKéptárKeresés
Régi magyar könyvek (1500-1711) » Veszprémi históriás colligatuma       

EPITAPHIUM

IN OBITU VERÈ ILLUSTRIS
GENERE Pietate, Erga Deum me-
ritisque in Patriam, et Ecclesiam Christi Domini
Domini Stephani de Báthor, Comitatuum

Szathmár, Szabolcs et Somogyiensis Perpe-
tui Comitis etcetera, qui omnibus Piis in hoc Regno
sumo sui desiderio post se relicto, ex hoc ca-
lamitatum diversorio in Coelestem mi-
gravit Patriam, gratitudinis erga Pium
Ecclesiae Christi fideliumque ejus Patro-
num, declarandae ergo:
Scriptum ejusdemque piis manibus consecratum

à SAMUELE ZÓLYOMI.

Bathoreae Stirpis Stephanus qui gloria gentis,
    Ante alios charus Principusque fuit
Sic poscente Deo coeli novus incola factus,
     Mente viget: Christi , nam studiosus erat
Quem dominum coeli semper dum vixit, amavit,
    Addictusque illi nunc sine fine manet.
Clausit forte citň vitam, sed mille periclis
     Exemtusque malis mille, beata tenet.
Nam quibus haec non sunt obnoxis supra poenis?
    Et quae fortunae spes melioris adest?